- CURETES
- CURETESpopuli Cretae, qui et Corybantes, et Idaei Dactyli appellati sunt, ex Ida Phrygiae monte (ut quidam volunt) oriundi. Dicti Κουρῆτες Straboni, l. 10. ἀπὸ τῆς κουρᾶς, h. e. ae tonsura, anteriorem enim capitis partem detonsam gestabant, ne hostes eos caesarie apprehenderent. Eustath in Iliad. 23. Κουρῆτες χλιδῶντα πλόκκμον τρέφοντες, ὥςτε παρθένου ἁβρᾶς, οὕτω ἐκλήθησαν κουρᾶς ἕνεκα.Alii sic dictos volunt ἀπὸ τῆς κουροτροφίας, eo quod Iovem aluisse dicantur. Lucret. l. 2. v. 633.Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illumVagitum in Creta quondam occultâsse ferunturVirg. l. 4. Georg. v. 151.Nunc age naturas apibus quas Inpite ipseAddidit, expediam, pro qua me cede canorosCuretum sonitus, crepitantiaque ara secutae,Dictaeo caeli Regem pavêre sub antro.Strabo, ubi supra, Curetas quoque in Graeciam commigrâsse refert, tandemque consedisse trans Acheloum fluv. ibique cum intonsa servarent capita, Acarnanas vocari coepisse. Hos Ovidius ex imbre natos fabulatur, l. 4. Met. v. 282.---- Largoque latos Curetas ab imbre.Horum meminit Lucianus in Nigrino. Τηνικαῦτα χρίσας τὸ βέλος, οὔτε ἱῷ, καθάπερ τὰ Σκυθῶν, οὔτε ὀπῷ καθάπερ τὰ Κουρήτων. Ubi Palmerius, Mirum est, inquit, Lucianum tribuere hôc locô Curetibus sagittandi artem, quam nullus alius antiquorum illis tribuit, licet plures de illis plura dixerint. Omnes illis gravem armaturam, scutum, et hastas tribuerunt, et εννόπλιον ὄρχησιν. Orpheus, seu Onomacritus Hymn. 1. et 2. in Curetas, mille illis epitheta dedit, nullum tamen, quod sagittandi peritiam significet. Imo contra eos ὁπλοφόρους φύλακας vocat, et χαλκοκρότους αρηΐα τέυχἐ ἔχοντας. Callimachus etiam Hymnô in Iovem:Ο῎υλα δὲ Κούρητές γε περὶ πρύλιν ὠρχήσαντοΤέυχεα πεπλήγοντες. -----Idem ait Apollodurs, l. 1. Οἱ δὲ Κούρητες ἔνοπλοι εν τῷ ἄντρῳ τὸ βρέφος φυλάςςοντες τοῖς δόρασι τὰς ἀςπίδας συνέκρουον. Dionys. Halicarnass. l. 7. Ο῞τε τὸν Δἰα τιθηνούμενον θέλγειν ἐβούλοντο, κτύπῳ τε ὅπλων καὶ κινήσει μελῶν. Strabo, l. 10. ubi de Creta: Τούτους δὲ ὠνόμασαν Κούρητας νέους τινὰς ἐνόπλιον κίνησιν μετ᾿ ὀρχήσεως ἀποδιδόντας, προςκτησάμενοι μῦθον τὸν περὶ τȏυ Διὸς γεννήσεως. Plin. l. 7. c. 56. Saltationem armatam Curetes docuêre, Pyrrichen Pyrrhus, utramque in Creta. Idem ait et Pindari Schol. ad Pyth. 2. et, ne te moret, lector, innumeris citationibus, quicumque de Curetibus scripserunt, iis tympana, et armorum strepitum et saltationem in armis tribuerunt, nullus sagittarum infectione. Aetoli certe, qui prius Curetes, et a quibus ortos Cretenses Curetas volunt, fundâ, non sagittis gloriabantur, et eorum Dux Pyraechmes Degmenum Elaeum sagittarium fundâ prostravit. His ductus auctoritatibus apud Lucianum hôc locô, pro Κουρήτων, lego Κρήτων minimâ mutatione. Nec mihi Diodori locus, l. 5. ubi de novem illis Cretensibus Curetibus, scrupulum inicit, et ab ea lectione inhibet, ubi inter plurium rerum et artium inventionem, quam Curetibus tribuit, addit: Τὰ περὶ τοξείαν καὶ τὰς κυνηγίας εἰσηγηςαςθαι. Nam ultra quod Diodori auctoritas contra omnium antiquorum turbam et consensum mihi parum valere videtur, recantat ipse Diodorus, et contra se ipsum pugnans ait, ex Cretensium traditione, Apollinem in Creta natum, ἐυρετὴν τȏυ τόξου γενόμενον διδάξαι τοὺς ἐγχωρίους τὰ περὶ τὴν τοξεἰαν. At certe si Apollo primus fuit arcûs et sagittarum inventor, et eius usum docuit Cretenses, non erat notus arcus Curetibus, qui ante Apollinem natum, et ipsô Iove antiquiores in Cretâ habitabant. Haec ille. Nic. Lloydius. Vide quoque Ioh. Marshamum, Canone Chron. Saecul. X. tit. de Idaeis Dactylis Iovis in Creta, quos cum Idaeae Matris in Phrygia Corybantibus, Curetum communi nomine comprehendi docet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.